Listen to Franciscae Meae Laudes by Juliette

Franciscae Meae Laudes

Juliette

Pop

1,100 Shazams

Lyrics

Novis te cantabo chordis O novelletum quod ludis In solitudine cordis Esto sertis implicata O femina delicata Per quam solvuntur peccata! Sicut beneficum Lethe Hauriam oscula de te Quae imbuta es magnete Quum vitiorum tempestas Turbabat omnes semitas Apparuisti, Deitas Apparuisti, Deitas Velut stella salutaris In naufragiis amaris Suspendam cor tuis aris! Piscina plena virtutis Fons eterne juventutis Labris vocem redde mutis! Quod erat spurcum, cremasti Quod rudius, exaequasti Quod debile, confirmasti In fame mea taberna In nocte mea lucerna Recte me semper guberna Recte me semper guberna Adde nunc vires viribus Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus! Meos circa lumbos mica O castitatis lorica Aqua tincta seraphica Patera gemmis corusca Panis salsus, mollis esca Divinum vinum, Francisca! Divinum vinum, Francisca! Patera gemmis corusca Panis salsus, mollis esca Divinum vinum, Francisca! Divinum vinum, Francisca!
Writer(s): Charles Baudelaire, Juliette Noureddine Lyrics powered by www.musixmatch.com
instagramSharePathic_arrow_out